Ezra 5

BEDA, lib. II in Esdram, tom. 2. In libris eorum plenius scriptum est, etc., usque ad Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas jubentes magis audierunt quam prohibentis imperium. ID., ibid. Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quaerit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare. ID., ibid. Josue vel Jesus interpretatur Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: etc. Psal. 12. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judaeo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere praepediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari. ID., ibid. Videtur qui hoc scripsit praesens affuisse, cum Esdras dicatur scripsisse, qui non tunc Jerosolymis fuisse, sed multo post, regnante Artaxerxe, illuc venisse reperitur. Aut ergo tunc vere ibi fuit, et facto templo Babyloniam rediit, ut plures de filiis Israel in Jerusalem reduceret, aut se aedificantibus jungit, quasi suum sit quod erga fratres agitur, vel quod ipsi agunt, sicut Apostolus ait: etc. I Thes. 4.. . ID., ibid. Multum dissimilis est haec epistola illi, etc., usque ad et tandem cognoscentes quod hoc a Deo coeli et terrae, qui solus vere est Deus, originem sumpsit, sacrificiis ejus communicant, et aedificium juvare laetantur. . ID., ibid. Novo scilicet, quem impolitum repererunt, sed poliendo aedificio aptaverunt, etc., usque ad alter idololatriae mancipatus nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrenae mentis exuerat. etc. ID., ibid. Ligna quae ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur, eamdem sanctorum vitam in ornatu Ecclesiae quam et lapides designant: de quibus dicitur: etc. . .
Copyright information for VulgGlossa